- HONORIUS
- I.HONORIUS46. Rom. Imp. cum fratre Arcadio A. U. C. 1149. Imp. ipse Occidentis, A. C. 395. fil. Theodosii Mag. ex Flacilla regiminis curâ a Patre Stiliconi commissâ, Gildone Africae praeposito, dum ille adolescerer. Sed uterque infidus: et Gildo quidem primo rebellis, a Mascezele fratre punitus est. Stilico, bis socer Honorii hunc throno deturbare, surrogato Eucherio fil. constituit. Hinc victo Radagaiso Gothis sub Alarici ductu usurus in hunc finem, Alaricum ad obsidendam Romam invitavit, subitoque affectatione eius per Olympium proditâ, corruit, iussu Honorii, cum filio necatus. Quâ caede Alaricus irritatior Romam diripuit, Honorioque interea Ravennae desidi, et gallinae pugnacis iacturam deflenti, Imperium abrogavit, Atralo Substituto: Dum Gratianus, Constantinus cum filio Constante, Maximus et Iovianus in Britannia et Gallia, Heracleanus in Africa, alii alibi insurgerent: quibus tamen omnibus per Duces, Constantem inprimis Placidiae maritum, victis, Obiit A. C. 423. Aet. 39. Imp. 28. Mens. 5. Religionem contra Iudaeos, Ethnicos Haereticos et Schismaticos stenue tutatus, quas porro laudes meruerit, vide Prosper. Marcellin. Cassiod. in Chron. socrat. l. 7. Oros. l. 6. et 7. Paul. Diacon. etc.Pontifices Romani.II.HONORIUSAntipapa, Vide Cadalous.III.HONORIUSAugustodunensis Eccl. in Duc. Burgundiae Presbyter et Scholasticus. Scripsit in Hexaemeron, in Psalterium, in Prov. Salomonis, Ecclesiasten et Canticum. Floruit A. C. 1130. Vir in Scripturis studiosissimus et valde eruditus, Trithem. In sacris profanisque literis insigniter doctus, Catal. Test. Ver.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.